miércoles, 26 de octubre de 2011

Anulus Romanus an Sigillum Aegyptium




 
Anulus feminae ad digitum cingendum, aut matrimonium promittendum satis magnus esse solet. Anulus vitae satis magnus est ad omnes continendos, qui humana specie fruimur. Fuit autem eximius pictor Britannus, classicus, qui arbitratus mundum nimis parvum esse quam ut se Paulumque Picassum contineret, voluntario obiit obitu, sexagessimo primo aetatis suae anno:


Anulus etiam Romanus, in physica theorica, est congregatio quaedam "foraminum vermis" potens deformare curvaturam Temporis ita, ut nuntius per spatium missus, prius quam emittatur, pervenire possit.


Quali figura, si traiecisset, pictor ille, nomine John William Godward, prius obiisset quam se in postuma nota obiturum scripsisset; eadem ratione, sponsus quidam prius nuptias consumaret, causali catena non interrupta, quam sponsae dedisset anulum.

At mihi, anulum fabricaturo Romanum, Aegyptium sigillum cessisse videtur...



* *
*